- CYGNUS
- I.CYGNUSCallimacho in Delum, v. 252. ἀοιδότατος πετεηνῶν Μουσάων ὄρνις: Proximum enim morti suavissime canere, creditum olim plerique non sine tamen aliorum sibilo. Affirmanti sententiae fidem non modicam facit praeclara illa et suspicienda arteriae asperae in hac ave structura, quae cum duplici reflexione tubae bellicae figuram exactissime repraesentet, quâ quamliber tonorum varietatem tubicines effingere solent, forre inducatur quis, ut credat, sententiam illam vero dissimilem non esse. Adde quod Oppianus, in observando ac describendo has alites diligentissimus, a Favonio Cycnos ad cantum invitari auctor est, cum decrepiti iam viribus destituuntur. Accedunt Aegyptii, Naturae scrutatores acerrimi, qui Cycnum Musicae esse hieroglayphicum voluerunt. Exempla habes apud Auctorem praefatum Sinae et Europ. c. 41. nec non Becmannum, Thesaur. L. L. Coeterum et mole suâ et colore figurâque haec avis maxime speciola, ob plumarum candorem eximium, purpurea Plinio dicta, hôc modô describitur Alfons. Cataneo: Prof. Medicinae Ferrar. Corpus totum undiquaque uniformes cinerei coloris plumae obtegebant: erat enim anniculus, aut natu minor. Primô enim annô ---- coloris est cinerei; eô vero elapsâ candidissimus. Pendebat libras viginti quatuor, dodrantes octo erat longus, staturâ humanam aequans. Collum enim totius reliqui corporis longitudine explet mensuram dodrantumquatuor, quô tamquam piscatoriâ lineâ usus, e fundo commode pabulum haurire possit. Rostrum habebat sex digitos longum, a narium foraminibus superne ad finem usque nigrum, coetera cartilagine carms colore vestitum. Inferior mandibula tota nigrescebat, frontis fine et rostri principio; utrinque maculam nigram, quae in triangulum summi rostri depressae ac aequali supersicie coeunt, est videre, inter quae fulvi coloris plumulae frontem insigniunt. Latera utriusque rostri interius serrata, palatum quoque medium denticulorum in longum positorum ordin asperum, reliqua etiam scabrum. Linguam mediam sulcus denticulis palatum medium secantibus respondens dividit et ipse prope radicem scaber. Pedes dodrantem et palmum longi, nigri sunt, sed notis maculisque partim caeruleis, partim rubicundis et albicantibus distincti. Membranae digitis interiectae squamulis minimis rotundis sunt inaequales. Digitos vero velut annuli quidam in latum intersecant. plumae desinunt paulo supra genu, inde ad extremos digitos tres palmi restant longitudinis. Alarum ambitu superior quatuor palmorum est: longissimae alarum pennae palmos septem cum dimidio aequant: cauda circiter tres palmos longa est, collum circiter octo. Vitam ducit olor ancipitem, tum in aquis, tum in terris, maxime in lacubus, paludibus, stagnis et perennibus fluviis, quorum confluens moder ate et sedate fertur. De pugna illorum cum Aquilis, volatu peregre advenientium, aliisque huc pertinentibus vide Plin. l. 10. c. 23. Aelian. Animal. l. 10. c. 36. Alios, nec non infra in voce Olor.II.CYGNUSvide Cycnus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.